RSS

/ANCIENT LATIN/ Holy – Holiness Jesus

31 Jul
Jesus before Pontius Pilatus; panel of the Mel...

Image via Wikipedia

BIBLE

Matthew 1, 18
18 Christi autem generatio sic erat: cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.

Matthew 6, 9
9 Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum.

Matthew 16, 16
16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.

Mark 1, 24
24 dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.

Mark 3, 11
11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant, dicentes: (12)

Mark 6, 20
20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.

Mark 8, 38
38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.

Mark 16, 19
19 Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.

Luke 1, 35
35 Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.

Luke 1, 49
49 quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus, (50)

Luke 1, 70
70 sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus: (71)

Luke 1, 72
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti: (73)

Luke 3, 22
22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.

Luke 4, 1
1 Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane: et agebatur
a Spiritu in desertum

Luke 5, 8 /compare Iz 6, 5/
8 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.

Isaiah 6, 5
5 Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.

John 6, 69
69 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.

John 17, 11
11 Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos.

John 17, 19
19 et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.

Acts 3, 14.15
14 Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:
15 auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.

Acts 4, 27.30
27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël,
30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.

Acts 10, 38
38 Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.

Romans 1, 2
2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis

Romans 1, 4
4 qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri:

Romans 7, 12
12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.

1 Corinthians 3, 17
17 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.

Philippians 2, 9
9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: (10)

1 Peter 1, 15.16 /= Leviticus 19, 2/
15 sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis: 16 quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.

Leviticus 19, 2
2 Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.

Revelation 3, 7
7 Et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit: (8)

Revelation 4, 8
8 Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas: et in circuitu, et intus plena sunt oculis: et requiem non habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est.

Revelation 6, 10
10 et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra?

Revelation 21, 2
2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.

 

Tags: , , , , , , , , , , ,

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

 
%d bloggers like this: