RSS

[Ancient Latin] Holy – Holy Spirit.

02 Oct
Monastery of Sancti Spiritus of Toro, in Zamor...

Image via Wikipedia

BIBLE

Luke 1, 15
15 erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: (16)

Luke 7, 28
28 Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.

Acts 2, 16 – 38
16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël: 17 Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. 18 Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt : 19 et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi : 20 sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. 21 Et erit : omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
22 Viri Israëlitæ, audite verba hæc : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: 23 hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: 24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. 25 David enim dicit in eum : Providebam Dominum in conspectu meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear : 26 propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe : 27 quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. 28 Notas mihi fecisti vias vitæ : et replebis me jucunditate cum facie tua.
29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. 30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus: 31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. 32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. 33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. 34 Non enim David ascendit in cælum : dixit autem ipse : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, 35 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
36 Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.
37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres? 38 Petrus vero ad illos : Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti.

Acts 10, 47
47 Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos?

Acts 19, 1 – 7
1 Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos: 2 dixitque ad eos : Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum : Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus. 3 Ille vero ait : In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt : In Joannis baptismate. 4 Dixit autem Paulus : Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum. 5 His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu. 6 Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant. 7 Erant autem omnes viri fere duodecim.

Romans 8, 14 – 17
14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. 15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater). 16 Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. 17 Si autem filii, et hæredes : hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi : si tamen compatimur ut et conglorificemur.

1 Corinthians 3, 16 – 17
16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? 17 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.

1 Corinthians 6, 11. 20
11 Et hæc quidam fuistis : sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.
20 Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.

2 Corinthians 13, 13
13 Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.

—————————————–
From:
– The Bible.
– Dictionary of Biblical Theology, p. 976 – 977th
– Internet.
 

Tags: , , , , , , , , , , , , , , , ,

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

 
%d bloggers like this: