RSS

[Ancient Latin] Saint – Saints.

30 Oct

BIBLE

Ministry of the Apostles, a complex multi-figu...

Image via Wikipedia

Acts 9, 13
13 Respondit autem Ananias : Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem: (14)

Acts 9, 31 – 41
31 Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur. 32 Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddæ. 33 Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus. 34 Et ait illi Petrus : Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus : surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit. 35 Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddæ et Saronæ : qui conversi sunt ad Dominum. 36 In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat. 37 Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo. 38 Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes : Ne pigriteris venire ad nos. 39 Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum : et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas. 40 Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit : et conversus ad corpus, dixit : Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos : et viso Petro, resedit. 41 Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam.

Romans 1, 7
7 omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

Romans 6, 19
19 Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ : sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.

Romans 12, 1
1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.

Romans 15, 16
16 ut sim minister Christi Jesu in gentibus : sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.

Romans 16, 2
2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis : et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit : etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.

1 Corinthians 1, 2
2 ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.

1 Corinthians 6, 9 – 11
9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare : neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, 10 neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. 11 Et hæc quidam fuistis : sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.

1 Corinthians 16, 1
1 De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.

2 Corinthians 1, 1
1 Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia.

2 Corinthians 1, 12
12 Nam gloria nostra hæc est : testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo : abundantius autem ad vos.

2 Corinthians 13, 12
12 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti.

Ephesians 2, 21
21 in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,

Ephesians 3, 5
5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,

Ephesians 4, 30 – 5, 1
30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis. 31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. 32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,

Philippians 2, 17
17 Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.

Philippians 3, 10 – 14
…………………………

1 Thessalonians 4, 3
3 Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione,  

Titus 3, 4 – 7
4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, 5 non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, 6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: 7 ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.

1 Peter 2, 9
9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.

==============================================================

From:
– Dictionary of Biblical Theology, page: 976 – 977th.
– The Bible.
– The Internet.

 
Leave a comment

Posted by on October 30, 2011 in Uncategorized

 

Tags: , , , , , , , , , , , , ,

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

 
%d bloggers like this: